monumenta.ch > Plinius > sectio 162

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 162
{CIII} Huic similis est quam Graeci andrachnen agrian vocant, Italia inlecebram, pusillis latoribus foliis et breviore cacumine. nascitur in petris et colligitur cibi causa. Omnium harum vis eadem, refrigerare et adstringere. medentur epiphoris folia inposita vel sucus inunctis, purgat enim ulcera oculorum expletque et ad cicatricem perducit, palpebras deglutinat. eaedem capitis doloribus medentur suco vel folio temporibus inlitis, adversantur phalangiorum ictibus, aconito vero maius aizoum praecipue. a scorpionibus quoque habentem id feriri negant.